# Arithmetica integra 306-2

Michael Stifel, Arithmetica integra, APPENDIX, AD MECOENATEM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-stifel/arithmetica-integra/306-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-stifel/arithmetica-integra/306-2

APPENDIX, AD MECOENATEM SVVM DOMINVM ADOLPHVM GLAVBVRCK Francofordiensem patricium, de Arithmetica Hieronymi Cardani. RITHMETICAHieronymi Cardani talis est, Mi domine Adolphe, ut sese tibi satis abunde sit commendatura, dum eam legeris. Habet enim multa rara, quae alibi nusquam legimus. Delectant autem me quaedam exempla eius adeò, ut cere non potuerim, donec ea tibi peculiariter rescripta tterem. Oro te nihilominus, amore artium, quas tantopere colis, quatenus eam Arithmeticam totam legas â principio diligentissime, & assuescas, signa eius, quibus ipse utitur, transfigurare ad signa nostra. Quamuis enim signa quibus ipse utitur, uetustiora sint nostris, tamen nostra signa (meo quidem iudi cio) illis sunt commodiora. Quid autem ex eo libro didicerim, ego (praeter exempla quae Capite ultimo, ultimi libri posui, atque ea quae iam ponam) indicaui in mea Algebra. Haec sunt autem exempla Cardani, quorum ope rationes me mire delectant. Exemplum Hiero. Car. quod Cap. 66. est quartumdecimum. Vpponamus ambitum terrae continere miliaria. 44310. & Saues duas ex eodem loco uolare supra circulum ambitus, una earum uolante uersus orientem, altera uersus occidentem, done sic uolantes per ambitum terrae, tandem conueniant. Faciat autem una earum progressionem Arithmeticam, Ita ut primodie conficiat milliarium unum, secundo die conficiat 2 miliaria. Tertio die 3. Et sic deinceps. Secunda uero auis faciat suo uolatu progressionem naturalem numerorum cubicorum, Ita uidelicet ut primo die conficiat miliarium unum Secundo die conficiat milliaria 8. Tertio die conficiat milliaria 27. Et sic deinceps. Quoto die conuenient aues illae? Respondetur in una radice dierum. Peracta igitur 12e dierum conuenient. Videamus autem quantum faciat 1e dierum Sci terminus ultimus progressionis Arithmeticae incipientis ab unitate, progredientisque ordine naturali numerorum, semper coincidit cum numero terminorum eiusdem progressionis. Igitur ultimus terminus progressionis quam facit una auium illarum, facit 1e miliariorum, cui additus terminus primus, facite / 2––1.

---

Michael Stifel, Arithmetica integra. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Arithmetica_integra.
