Latin
DE ARITHMETICA CARDANI
Michael Stifel, Arithmetica integra 319-2
Unproofread scanNot analysed yet
ce omnia illa, quae me maxime delectarunt, ex tota illa Hiero nymi Cardani Arithmetica. Opto autem, ut tu aliquando alia atque meliora ex ea excerpas. Vale. Finis operis Arithmetices Michaelis Stifelij. Dno &amico suo lohanni Petreio Michael Stifel Gratiam &pacem in Christo. Osti, uir optime, ut iste liber noster ultra quinquem nium, quasi captiuus fuerit detentus, antequam ad manus tuas deueniret, &satis constat conctationem hanc molestam fuisse, cum mihi, tum libe ralium artium studiosis multis. Postea usus consilio amicorum, simulaui me uelle librum locupletare, ut ea occasione librum retraherem ad manus meas. Successitque consilium, atque ita coepi rescribere illum ab exordio, &inter scribendum multa quae incidissent addebam, multaque (ut fit) mutabam.