Latin
DE ARITHMETICA CARDANI
Michael Stifel, Arithmetica integra 325
Unproofread scanNot analysed yet
VItem dum inciperem scribere tertium librum, subijt ani mum meum recordatio de quodam iniquo monacho, qui nunc impiam suam uitam agit in Austria. Haec ideo dico, quod lector in praefata parte libri me commotum fuisse intelliget super quadam disceptatione habita cum monacho illo. Reputet igitur lector me illic uoluisse fabulam texere aut historiam, exemplo Ouidij in fastis suis, modo historias intermiscentis rebus suis seri is, modo fabulas, meque (sic inquam animo reputet lector) ob ingenij inopiam defecisse, atque conceptum argumentum ita intermisisse. Vale lector. Errataque mea haec boni consule, &ista satisfactione mea benigne accepta excusa. Breui autem (deo dante) habebis per me nouam rationem calculandi operationes Algebricas lingua tamen Germanica. Iterum bene uale mi lector. Excudebatur Norimbergae apud Ioh. Petreium.