Latin
IELL LIEAE LIEALLE
Michael Stifel, Arithmetica integra 33
Unproofread scanNot analysed yet
Quare similia omnino hic dicenda sunt (quantum ad figuram attinet) ijs quae de zensizenso (qui est linea quaedam cuborum) dicta sunt, paulo superius. Videlicet, quòd Bsurdesolidus, in dupla progressione, est duplicatus zensicubus: in tripla, est triplicatus &em. Sed quantum attinet ad multiplicationem, surdus esse inuenitur: raro enim radicem habet quadratam, ut zensicensus habet. Licet habeat aliam, talem uidelicet, quae ab ipso numero denominetur, ut postea dicam, qualium radicum Euclides nullo loco librorum suorum meminit: scilicet radix septies posita (ut 2. 2. 2. 2. 2. 2. 2. )facit bsurdesolidum. Aptissima autem haec appellatio est, multis rationibus. Si uocaueris huiusmodi numeros Bsurdesolidos, obscu rabit ipsa appellatio rem significatam, cum uox haec sonet, quasi sit constitutio quaedam ex binis surdesolidis. Item si appelles surdesolidum secundum, cogitabit imprudens Lector quandam cohaerentiam, uel quandam communicationem esse secundi cum primo. Deinde ratione signorum (de quibus dicam in Algebra) ualde commoda est haec praesens appellatio: &etiam propter sequentes has solidorum appellationes, Csurdesolidus, Dsurdesolidus, Esurdesolidus, Fsurdesolidus, &c. De Zensi VDe Zensizenzensicis. Zensizenzensici numeri huiusmo di soliditatis figu ras constituunt. Sunt autem duo Bsurdesolidi: sic