# Arithmetica integra 35.6-7

Michael Stifel, Arithmetica integra, 35.6 to 35.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-stifel/arithmetica-integra/35.6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-stifel/arithmetica-integra/35.6

Item de duobus cubicis quibuscunque, cum medijs eorum duobus. Item de duobus zensizensis quibuscunque, cum medijs eorum tribus. Item de surdesolidis duobus quibuscunque, cum quatuor medijs eorum quatuor, &c. VSequitur utilis quaedam tractatio, ut progressioni Arith meticae respondeat Geometrica progressio. Additio in Arithmeticis progressionibus, respondet mul tiplicationi in Geometricis. Vt, sicut in hac Arithmetica progressione, 3. 7. 11. 15. duo termini extremi additi, faciunt quan tum medij ad se additi, utrobique enim fiunt 18. Sic in hac Geometrica, 3. 6. 12. 24. duo extremi inter se multiplicati, faciunt quantum medij inter se multiplicati, utrobique enim fiunt 72. & sic de infinitis alijs exemplis. 2. Subtractio in Arithmeticis, respondet in Geometricis diuisioni. Vt sicut in hac progressione, 8. 13. 18. 23. idem rema net ex subtractione primi à secundo, quod ex subtractione tertij à quarto: sic in hac progressione, 2. 6. 18. 54. idem prouenit ex diuisione secundi per primum, quod ex diuisione quarti per tertium &c. 3. Multiplicatio simplex (id est, numeri in numerum) quae fit in Arithmeticis, respondet multiplicationi in se, quae fit in Geometricis.

---

Michael Stifel, Arithmetica integra. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Arithmetica_integra.
