Latin
IELL LIEAE LIEALLE
Michael Stifel, Arithmetica integra 39
Unproofread scanNot analysed yet
Iam si numerus à te sit electus, qui mihi sit occultus, quem tu dicas scribi quatuor figuris, tunc ego recipio duos aliquos numeros immediatos, qui inter se multiplicati faciant numerum quinque figuris scribendum (ut certus sim meum productum supe rare tuum electum, quantitate) ut sunt hi duo numeri, 100. 101. quorum multiplicatio facit 10100. Peto igitur ut diuidas numerum à te electum, per meum priorem, id est, per 100, dicasque mihi quantum remaneat. Eum autem numerum qui remanet, multiplico per meum posteriorem, &reseruo productum. Secundo peto, ut tuum numerum electum diuidas denuo per meum posteriorem numerum, id est per 101, dicasque quantum remaneat. Eum autem numerum qui remanet, multiplico per quadratum mei prioris, &illi producto addo id quod prius fue rat reseruatum: &aggregatum illud diuido, per numerum qui prouenit ex multiplicatione duorum meorum numerorum primo receptorum (id est, per 10100, cum receperim 100 &101) tunc apparebit semper numerus à te electus, in residuo diuisionis meae. De extractionibus radicum. Cap. V. VEMADMODVM sunt infinitae species multiplicationum numerorum in se, ex quibus nasci uidimus numeros quadratos &solidos: ita infinitas esse oportet radicum species, uidelicet iuxta solidorum appellationes, nascentium ex ipsis radicibus, per multiplicationes uarias. Sed haec omnia significat seu repraesentat naturalis numerorum progressio seruiens progressionibus Geometricis ab unitate incipientibus, ut Primo, numeri superioris ordinis significant multiplicationum species: scilicet 2 significat multiplicationem quadratam fieri, dum radix bis ponitur, atque ita multiplicatur, ut 2. 2. facit 4. Sic 3 significat multiplicationem cubicam, qua radix ter poni tur, atque ita multiplicatur ut producatur cubicus. Sic 4 repraesentat multiplicationem zensizensicam, &5 repraesentat surdesolidam: &sic deinceps. Secundo significant (numeri superi ores) radicum species. Vt 2 significat radicem quadratam, componere quadratum numerum per multiplicationem quadratam. Sic 3 significat radicem cubicam, componere cubicum numerum per multiplicationem cubicam: &sic deinceps. CST ergo radicis extractio, inuentio numeri ex numero pro posito, qui multiplicatione aliqua in se producat numerum propositum. VPrimum quod in extractionibus radicum obseruandum uenit, est figurarum signatio, in numero de quo extrahenda est radix aliqua. In extractione radicis quadratae signantur figurae in locis imparibus: figurae autem in locis paribus non signantur. Hinc fit ut alternatim semper una figura obmittatur quae non signe tur, ut hic uides, In extractione cubica obmittuntur semper duae figurae quae non signentur, ut hic uides, In extractione zensizensica obmittuntur semper tres figurae, ut hic uides, In extractione radicis surdesolidae obmittuntur semper qua tuor figurae, ut hic, Et sic deinceps in infinitum. Respondent autem hae signationes medijs proportionalibus.