Latin
IELL LIEAE LIEALLE
Michael Stifel, Arithmetica integra 42
Unproofread scanNot analysed yet
Ea sic posita, tanquam radice tuae progressionis, progredere descendendo per quadra tum &cubicum &c. donec progressio tua, numero locorum, exce dat eam quae à sinistris ponitur, in uno loco, quemadmodum picturae regularum satis indicant. His factis, multiplica tres supremos inter se, deinde tres sequentes etiam inter se: &sic deinceps. Peractis multiplicationibus illis, adde illa producta om nia ad se, superadde etiam illum numerum, qui à parte dextra in infimo loco solitarie ponitur. Hoc igitur aggregato à tuo puncto subtracto, absolutum erit illud. Vides ut ex infinitis regulis, unam regulam composuerim, atque ita totum negotium hoc absoluerim. Restat igitur, ut exemplis regulam declaremus. VExemplum de extractione quadrata, fit numerus ille prius positus, ὃ 70. Primo, sub ultimo puncto subtrahitur 4, tanquam maximus numerus quadratus, qui ab eo (id est, à 6) possit subtrahi. Poni tur ergo radix, huius subtracti quadrati (id est 2) in quotientem, &in residuo manet 2: &sic expeditum est punctum unum. Paro iamdiuisorem ex figura quotientis multiplicata in 20, fitque 40 diuisor, quo diuido punctum quod restat, id est 276, &inuenio 6 nouam figuram. Sic ergo stat exempli regula. Multiplicatio trium superiorum facit 240, cui addo 36, fiunt 276. hoc subtractum à puncto meo, nihil relinquit. Inuenta est ergo radix 26, quam si quadrato multiplicaueris redibit 676. &ita probatur operatio. Si iam numerus exempli huius habuisset plura puncta, tunc esset regula illa repetenda, pro singulis punctis. Vt si radix quadrata quaerenda sit de hoc numero δτόσὰοι. Tunc expeditis pun ctis duobus ultimis, sic stabit exemplum, Totum quod est in quotiente multiplico in 20, facit 5 20 diuisorem, quo diuido punctum sequens, uidelicet 52. Vides autem ut ne semel quidem habeam diuisorem in suo supraposito, ideo pono cifram in quotiente: &sic fit in omnib. alijs operationib, Pergo ergo repetere regulam, &sic stabit, Multiplicatio facit 5200. addo 1, facit 5201, quod subtraho à puncto primo, &nihil relinquit. Quando igitur uenerit unitas pro noua figura, tunc non fit à dextris progressio descendens, sed unitas stabit loco quadrati &cubi, &c. Non solum hoc loquor de quadrata extractione, sed de quacunque alia. VExemplum de extractione cubica, sit numerus prius positus, uidelicet 236328. Primo, sub ultimo puncto subtrahitur 216, quia non est maior numerus cubicus qui possit subtrahi de 238: remanet ergo 22. unde sequens punctum habebit hunc numerum, 22328. Ad quotientem autem pono radicem cubicam de 216, id est 6. Iam paro diuisorem pro nouo digito inueniendo hoc modo VDe extractione zensizensica, &de zensicubica: item de zensizenzensica, et de cubicubica, item de zensurdesolida, non opus est ponere exempla. Praeter hoc enim, quòd facile ex positis exemplis facere sit exempla huiusmodi operationum tanquam ex similibus, aliam habent illae extractiones operationum formulam, quam uel ex ipsa appellationum ratione liceat colligere, scilicet: Extracturus radicem zensizensicam, extrahat primo radicem zen sicam. i. quadratam. Et de radice illa quadrata denuo extrahat ra dicem quadratam: erit enim haec radix zensizensica quam quaerebat.