# Arithmetica integra 45

Michael Stifel, Arithmetica integra, 45. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-stifel/arithmetica-integra/45
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-stifel/arithmetica-integra/45

Et sic deinceps in infinitum poterit fieri descensus. Quemadmodum autem nascitur secundum latus ex latere primo, ita nascitur latus tertium ex latere secundo. Et eodem modo nascitur latus quartum ex latere tertio, & quintum ex quarto: & sic deinceps, ut in tabula omnia haec exemplariter uides. Certe admodum mirandum est talia contineri sub numerorum uicibus. De usu superioris tabulae. Ex tabula autem illa inueniuntur numeri, qui peculiariter perti nent ad species extractionum: nam ex quolibet ordine transuersaliter progredienti, sumuntur numeri pro aliqua specie extractionum. Cui uero speciei quilibet ordo transuersaliter progrediens seruiat, subindicat ordinis illius numerus primus: no tum est enim 2 subindicare quadratum, & 3 cubum, & 4 significare zensizensum &c. Radicibus quadratis seruit numerus ille unus, Duo autem sequentes seruiunt radici cubicae, Tres uero sequentes seruiunt zensizensicae, Quatuor sequentes seruiunt radici surdesolidae,

---

Michael Stifel, Arithmetica integra. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Arithmetica_integra.
