# Arithmetica integra 47

Michael Stifel, Arithmetica integra, Caput VI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-stifel/arithmetica-integra/47
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-stifel/arithmetica-integra/47

Caput VI. ANDEM post radicum extractiones, quarum usum uidebimus in Algorithmo proportionum, uidea mus de proportionibus numerorum. Fit autem proportio numerorum, ex collatione numeri ad numerum, uel sub consideratione mensurati collati ad mensurantem, uel mensurantis collati ad mensuratum. Atque ita duo colliguntur proportionum genera, uidelicet Maioris inaequalitatis, & Minoris inaequalitatis: & his duobus gene ribus opponitur proportio aequalitatis. VDe aequalitate. PRoportio aequalitatis dicitur ea, qua numerus confertur ad numerum sibi aequalem, ut frequentissime fit in Algebricis operationibus, in quibus aequalitatis uis & efficacia mirifica, inuenitur esse latitudinis immensae. Tenet autem proportio aequalitatis quodammodo medium inter duo proportionum genera inaequalitatis. Nam proportiones maioris inaequalitatis, uidentur decrescendo appropinquare aequalitati: & proportiones minoris inaequalitatis uiden tur ei appropinquare crescendo. Hoc autem mirum est, quòd ab unaquaque proportione maioris inaequalitatis, sit infinitus descensus ad aequalitatem. Vt proportio dupla, 1. 2. hic diuisa est, 2. 3. 4. in sesquialteram & sesquitertiam: & sesquitertia hic 6. 7. 8. diuisa est in duas alias, quarum quaelibet diuisibilis sit in duas alias, & sic deinceps in infinitum, ut nunquam sit deuenire ad aequalitatem. Aliud uide experimentum. Quemadmodum dupla addita ad subduplam, facit aequalitatem: sic quaelibet proportio maio ris inaequalitatis, addita proportioni minoris inaequalitatis, quae sit consimilis appellationis, constituit proportionem aequalitatis.

---

Michael Stifel, Arithmetica integra. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Arithmetica_integra.
