Latin
ADDITIONE
Michael Stifel, Arithmetica integra 5-2
Unproofread scanNot analysed yet
sit relictum. Simpliciter ergo ponenda est o ad quotientem. Vides ut diuisor non possit amplius haberi in supraposito, omnino expedito &deleto. Pono ergo cifram, ut dictum est. VSequitur Algorithmus Minutiarum. Vando in diuisione numeri per numerum, relinquitur ali quid in residuo (ut si 15 diuidantur per 4. remanent in residuo 3) tunc nascitur Minutia. Nam hoc quod remanet, erit numerator: &diuisor ipse, erit denominator Minutiae. Item, quando numerus minor occurrerit diuidendus per numerum maiorem, tunc ex ratione eadem nascitur Minutia, ut 3 diuisa per 4. faciunt /2. Constat ergo Minutia ex numeratore &denominatore, &po nitur numerator supernè, denominator uero infernè ponitur. In terijciturque uirgula, ut discrimen faciat inter minutiam &proportionem. Nam quando duo numeri adinuicem proportiona ti ponuntur ad regulam additionis uel subtractionis proportio num (ut infra dicam suo loco), ponitur etiam unus eorum superne, &alter ponitur inferne, &non debet uirgula interponi, ut intelligas esse duos numeros, non unum. At Minutia cum numeratore &suo denominatore proprie est unus numerus, ut iam dicam. Numerator Minutiae, est qui numerat partes unius, alicuius rei integrae, diuisae in partes. Denominator Minutiae, est qui denominat partes numeratas à numeratore, ipse autem nihil numerat. Vnde sicut, dum dico 3 gr. 3 est numerus, &gr. est denomi natio ipsius numeri, nihil numerans, sed solummodo denominans. Sic dum dico 1/2. tunc 3 est numerus, &4 est denominatio eius, &non est proprie numerus ipse denominator. Est autem pronunciatio Minutiarum admodum facilis, quemadmodum &earum repraesentatio, ut /2. sunt tres quartae. Item g6. sunt tredecim sexagesimae, unius rei diuisae in partes sexagin ta, inter se aequales. Vel †/e dicitur ternarius diuisus per 4. uel diuisus in partes 4. Vnde /est quarta pars ternarij, &sic de alijs. VDe Additione &Subtractione Minutiarum. Enominatores Minutiarum magnam similitudinem haVbent cum denominationibus numerorum realibus. Vnde cum denominatores Minutiarum addendarum, fuerint inter se aequales (ut hic /ξ. 75) tunc numeratores ad se adduntur, &deno minator communis simpliciter illi aggregato supponitur, ut τ5 ad 1ξρ. facit τῇ. Sic 3 gr. ad 4 gr. facit 7gr. Vide certe, bona similitudine, rationem additionis Minutiarum. Sic in Subtractione, dum denominatores fuerint inter se aequales, subtrahitur numerator à numeratore, &relicto supponitur denominator communis, ut /à 1/. manet 7τξ. Item –à τξ. remanent 4ξ. Sic (ut uideas rationem ex similitudine) 3 gr. à 7 gr. remanent 4 gr. &c. VDe inaequalitate denominatorum. Sed si denominatores Minutiarum fuerint inaequales inter se, tunc reducendi erunt ad aequalitatem, aliàs non recte poterit fieri uel Additio uel Subtractio. Patet hoc ex similitudine superius data. Neque enim recte addis 3 gr. ad 48. Si dicas, 3 gr. &48 facere 7gr. aut 78.