# Arithmetica integra 52.1-4

Michael Stifel, Arithmetica integra, 52.1 to 52.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-stifel/arithmetica-integra/52.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-stifel/arithmetica-integra/52.1

hoc est, sicut ea est proportio primi ad secundum, quae est tertij ad quartum: sic ea est proportio primi ad tertium, quae est secundi ad quartum. Item quae est proportio primi ad secundum, ea est proportio primi & tertij ad secundum & quartum. Hoc uult Euclides 5 septimi, item 18 quinti, ubi sic proponit: Si fuerint quantitates dissunctim proportionales, coniunctim quoque proportionales erunt. Sic quae est proportio primi ad tertium, ea est proportio primi & secundi ad tertium & quartum. Quando tertius inter extremos fuerit medium arithmeticale, tunc secundus inter eosdem extremos erit medium harmonicale, ut 6. 9. 12. 18. Quando unus ex eis fuerit quadratus, necesse est ex multiplicatione trium reliquorum inter se fieri quadratum. Quando uterque extremorum fuerit cubicus, necesse est quatuor illos proportionales, non contigue sed continue esse proportionales. Ex multiplicatione duorum mediorum inter se, & diuisione producti per primum, necesse est produci quartum. Et haec est regula, quam De Tri uocant, id est, regula de tribus numeris propositis quibuscunque, per quos inueniatur quartus, proportionalis ad tres priores propositos. Quidam uocant eam Mercatorum regulam, eò quòd omnes calculationes earum mediante hac regula fiant. Alij uocant eam regulam auream, ob excellentiam eius, & immensam latitudinem eius, ut quae ferè in omnibus negotijs & artibus hominum se immisceat & consulat. Siquidem & Algebra ipsa, quantacunque laude splendeat, nihil esset absque huius regulae auxilio. Duo extremi termini inter se multiplicati, idem faciunt pro ductum, quod duo medij inter se multiplicati. Et haec est optima probatio regulae De tri, & est 20. septimi Euclidis: quae in Algebra etiam frequentatum habet usum. Ex ea sequitur, quòd ex multiplicatione quatuor terminorum inter se necesse est produci numerum quadratum. Ex multiplicatione duorum mediorum inter se, & diuisione producti prouenit primus. Et haec est regula quam De tri inuersam uocant, quae & ipsa usum habet in uarijs negotijs. Contingunt etiam calculationes, ut suis locis uidebimus, in quibus mediorum alter inueniendus sit per reliquos. Vt tertius prouenit, si productum extremorum inter se multiplicatorum diuidatur per secundum: sic tertius diuidens productum extre morum, producit secundum. VAlgorithmus proportionum. E repraesentatione & pronunciatione proportionum satis Sdictum est in superiore loco.

---

Michael Stifel, Arithmetica integra. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Arithmetica_integra.
