# Arithmetica integra 55.5-6

Michael Stifel, Arithmetica integra, 55.5 to 55.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-stifel/arithmetica-integra/55.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-stifel/arithmetica-integra/55.5

GEOMETRICIS proportionalitatibus continuis & contiguis arbitror me satis dixisse, donec de usu earum integer mihi liber ueniat scribendus. Ex multis autem audiui, progressiones & radicum extractiones esse speculationes inutiles, cum inte rim Arithmeticam summa laude conarentur efferre. Sed aliud est scire ut progressiones progrediantur, & aliud est usum earum cognoscere. Certe ars Gebri, quanta quanta sit, nihil aliud est quam usus proportionalitatum. Est autem duplex relatio numeri ad numerum: refertur enim numerus ad numerum sub obseruatione excessus, quo numerus differt à numero. Deinde conferuntur numeri, tanquam mensura & mensurandum, sub obseruatione quotientis prouenientis ex numeratione seu diuisione maioris per minorem. Prior relatio facit proportionem Arithmeticam, & inde habemus proportionalitates seu progressiones Arithmeticas. Altera uero facit proportiones proprie sic dictas. Et ex his habemus progressiones Geometricas. Constat autem Harmonicas proportionalitates, & Contra harmonicas, & alias huiusmodi, esse compositas ex Arithmeticis & Geometricis proportionalitatibus, eò quòd non minus differentiae in illis considerentur quàm proportiones proprie dictae.

---

Michael Stifel, Arithmetica integra. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Arithmetica_integra.
