# Arithmetica integra 58-2

Michael Stifel, Arithmetica integra, MICHAELIS STIFELII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-stifel/arithmetica-integra/58-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-stifel/arithmetica-integra/58-2

per differentiam amborum. Vt ex 60 & 105, inuenio 420: item ex 70 & 105, inuenio 210: item ex 60 & 84, inuenio 140: & ex 84 & 140, inuenio 420. Item ex 60 & 70 inuenio 84: multiplico enim 60 in 70, & facio 4200. hoc diuido per 50, id est, per differentiam inter 6o & 10 differentiam amborum. Regula qua ex maiore extremo & medio inuenitur extremum minus. Multiplica duos tuos numeros inter se, & productum diuide per aggregatum ex maiore numero tuo, & differentia inter ambos tuos numeros. Progressio Harmonica non habet finem regrediendo. Progressio Arithmetica non habet finem progrediendo. Progressio Geometrica non habet finem progrediendo & regrediendo. pij Haec autem non sunt intelligenda de numeris integris solis, sed (ut fieri solet in proportionum & proportionalitatum tractatione) etiam de numeris fractis seu minutijs. VSequitur alia uariatio medij comprehendentis tres species proportionalitatum, quarum nomina & exempla hic uides. Contraharmonica. Similis Geometricae prior. Similis Geometricae posterior. Aequationes quas hic uides signari, non multiplicatione sed diuisione fiunt. Ponunt autem singulae differentiam maiorem inter terminos minores. In prima uero uariatione ponebantur minores differentiae inter minores terminos. Primo, ea est proportio 3 ad 1, quae est 6 ad 2. id est, maioris extremi ad minus extremum.

---

Michael Stifel, Arithmetica integra. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Arithmetica_integra.
