# Arithmetica integra 64

Michael Stifel, Arithmetica integra, 64. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-stifel/arithmetica-integra/64
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-stifel/arithmetica-integra/64

extremum minus. Regula medij ex extremo maiore & minore inuento. Positis duobus numeris quorum differentia non coincidat cum numero minore, subtrahe minorem à maiore, tunc habebis medium. Regula continuandi omnes proportionalitates huius speciei in infinitum. Posita proportionalitate aliqua huius speciei, adde semper duos terminos maiores ad se, atque ad eum modum progredere ut hic uides, Haec est omnium ultima species proportionalitatum quas Arith metici ponunt, facilem (ut uides) habens progrediendi modum in infinitum, quemadmodum Arithmeticae progressiones & Geometricae, & sic respondent ultima primis. VVidetur autem sufficientia requirere adhuc duas species proportionalitatum. Vnam uidelicet, quae ambarum differentiarum proportionem ad differentiam priorem, aequet, proportioni maioris extremi, ad medium. Sed talem dispositionem trium numerorum non inuenies ex tota uniuersitate numerorum: oporteret enim ut duo numeri priores haberent differentiam aequalem maiori eorum, quod est impossibile. Vnde si cifram pro numero primo reputes, respondebunt postea proportionalitati illi quilibet numeri duo, ut ex his satis senties exemplis. Deinde alteram speciem proportionalitatum uidetur requirere sufficientia proportionalitatum, eam uidelicet, quae proportionem ambarum differentiarum simul sumptarum, ad differentiam posteriorem, aequet proportioni maioris extremi ad medium. Sed talem etiam uidemus neglectam, imò reiectam, à Boëtio & alijs: & meritò. Malo enim illa se continent intra fines suos, sed alijs se immiscet speciebus, ut ex istis exemplis & similibus uidemus. 3. Cum enim fint Harmonicae, nihilominus tamen respondent proportionalitati quam iam descripsi. VDe his iam satis dixi, & in superioribus etiam uarias posui progressiones, inter quas maxime miror has duas. Hae neque sunt Arithmeticae neque Geometricae &c. & tamen uides eas progredi iuxta Arithmeticarum progressionum uiam. Pulcherrime autem et optime signant in uniuersa specie proportio num multiplicium nullam inueniri proportionem, sub qua dari possint trianguli orthogonij latera duo, rectum angulum continentia, quae latus recipiant tertium, figuram orthogonij clau dens sub rationali numero. Item signant in uniuersa specie proportionum multiplicium superparticularium nullam inueniri proportionem, sub qua possit fieri hoc quod superius dixi. Item signant in uniuersa specie proportionum superparticularium, unam solummodo inueniri proportionem quae hoc possit. Item signant unam solummodo proportionem inueniri in uni uersa specie proportionum superpartientium, quae hoc praestet quod dixi. Item signant infinitas proportiones inueniri sub specie proportionum multiplicium superpartientium, quae hoc possint quod dixi. Et quòd illae proportiones certo ordine inueniantur esse repositae: scilicet in dupla superpartiente sunt duae, in tripla quoque superpartiente sunt duae, & in quadrupla superpartiente sunt duae. & sic deinceps in infinitum, tunc multiplicatio & diuisio in illo loco primo, non aliam denominationis notam agnoscunt, quàm o.

---

Michael Stifel, Arithmetica integra. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Arithmetica_integra.
