Latin
65
Michael Stifel, Arithmetica integra 65
Unproofread scanNot analysed yet
Sicut in secundo nul lam aliam agnoscunt notam quàm unitatis, ut paulo inferius per exempla ostendam. Itaque primus locus progressionis Astronomicae unitatem habet. Secundus locus habet minutum unum, hoc est, fragmen unitatis diuisae in partes sexaginta inter se aequales: &uocatur haec fractio prima. Vnde fractiones sub hac denominatione Min. uocantur minuta prima. Deinde quae sub hac denominatione 2 fuerint inuenta, uocantur minuta secunda: sunt enim secundariae diuisionis fragmenta, uidelicet qua unum minutum primum denuo diuisum esse inuenitur in sexaginta alias parti culas. Et in hunc modum reliquas diuisiones intellige, ex quibus habemus minuta tertia, quarta, quinta, &c. Sed solemus mi nuta prima simpliciter uocare Minuta, &secunda minuta sole mus simpliciter uocare Secunda, &c. sic enim magis explicate &simplicius loquimur &intelligimur. Facile autem uides, ut numerus ille 60. id est sexagenarius, limes sit totius negotij huiusmodi fractionum, quemadmodum 10. id est denarius, limes est calculationum uulgarium. Hinc fit ut quaelibet denominatio denominans minutias Physicales, quemlibet numerum ab unitate usque ad sexagenarium possit recipere: sicut in sequenti repraesentatione uides poni non uni tates sed numeros. Hor. Min. F. 3. Atque ita per haec habemus modum plenum &perfectum reprae sentandi minutias Physicas. Quemadmodum uero termini in Astronomica progressione, modo simpliciori repraesentantur &pronunciantur quàm termini progressionis illius Geometricae, quae respondet Astrono micae in ualore terminorum: ita faciliorem multiplicationem &diuisionem habent termini Astronomicae progressionis, quàm termini illius Geometricae progressionis. Item faciliorem com modioremque modum additionis &subtractionis habent hae prae illis, ut hoc quod est in Astronomica? &,in Geometrica est τ7θσθσοοο &τοσγ δσοοσος, quarum multiplicatio inter se facit JTDTOTGOOOOOOGOOOS, cum, in? faciat! 32, &sic de alijs ope rationum speciebus.