# Arithmetica integra 67

Michael Stifel, Arithmetica integra, 67. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-stifel/arithmetica-integra/67
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-stifel/arithmetica-integra/67

Dum ex duobus numeris additis, excreuerit numerus sexagenario maior, tunc excessus ille supra sexagenarium scribitur: sexa genarius autem abit in unitatem addendam aggregato sequentium addendorum uersus sinistram. Vides ut eadem ratione hic incipiamus à dextris, addere, subtrahere atque multiplicare, qua hoc fit in Algorithmo uulgari, ut à dextris incipiamus &c. VExemplum Subtractionis. Integ. Min. Primo subtraho 50 septima, quibus supraponitur cifra, ideo mutuo accipio sextum unum, quod facit 60 septima, à quibus subtraho 50 septima illa, & manent 10 septima. Deinde subtraho 28 sexta à totidem sextis (nam unum sextum abijt in septima) & nihil remanet. Deinde 36 quinta non possunt subtrahi à 26 quintis: ideo iterum mutuo accipio uidelicet unum quartum quod facit 6o quinta, fiunt ergo 86 quinta, à quibus iam subtraho 26 quinta, tunc remanent 5o quinta. Deinde cum uolo subtrahere 40 quarta, nihil inuenio nisi unum quartum quod prius fuit expeditum. Et in loco tertiorum etiam nihil inuenio, ideo mutuo accipio unum secundum, quod reponit 59 tertia & 60 quarta, &c. Exemplum VDe tabulis Astronomicis. CAmpum exercitij latissimum subministrant nobis tabulae Cresolutae, quas Schonerus fidelissime correctas nobis utiles fecit.

---

Michael Stifel, Arithmetica integra. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Arithmetica_integra.
