Latin
7.1 to 7.4
Michael Stifel, Arithmetica integra 7.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Quando Minutiae numerator maior fuerit quàm denominator, tunc diuide numeratorem per denominatorem, si com modum uisum fuerit, ut uideas integrum uel integra, à Minutia separatim, ut 2ξ facit 4 1/. Sic /ξ facit 3. Sic ξ facit 1. &sic de alijs 2. Fit nonnunquam ut commodum sit integrum uel integra frangere, at ita ex integris &Minutia componere unam Minutiam. Sed de hac re paulo inferius ostendam rationem integri alicuius Algorithmi, idque breuissimis. Cum inueniantur Minutiae frangi, non inutile erit, ut de his rebus etiam dicam. Dicam autem de his, id est, de Minutijs minutiarum, paulo inferius, breuissimis etiam ostendens rationem integri cuiusdam Algorithmi. 4. Fit nonnunquàm ut Minutia ponatur sub terminis magnis, duplici uidelicet incommodo, quae commode posset poni sub terminis paruis, ut incommode sic ponitur. Commode au tem sic ponitur /. Neque enim ξ aliquid aliud significat quàm dimidiam partem rei alicuius. Cum autem ξ significet id quod ,&quilibet homo facilius uide at atque intelligat quid sit 1/ quàm quid sit ἐξ, faciliorque quaelibet operatio fiat per, quàm per 1ξ/. non erit inutile ostendere, qua ra tione quaelibet minutia reponatur in terminos suos proprios seu minimos. VRegula ex 1. &2. Septimi Euclidis. Recipe numeratorem &denominatorem tuae Minutiae, tanquam duos numeros integros, &diuide maiorem per minorem. Deinde reiecto quotiente, iterum diuide, uidelicet diuisorem pri oris diuisionis per residuum. Et sic deinceps semper diuisorem proximae diuisionis diuide per residuum, donec occurrat diuisor qui nullum relinquat residuum. Et talis diuisor semper est maxi ma mensura, quae reponat &numeratorem &denominatorem Minutiae tuae in terminos proprios seu minimos, ut 75ᾷ facit 1/. VVel sic operare. Diuide utrunque terminum tuae Minutiae per numerum aliquem numerantem utrunque. Et hoc sac toties, donec Minutia stet in proprijs suis terminis, ut //diuide per 2. fit 33. Deinde per 3. fit 3. Eadem enim proportio manet inter terminos tuae Minu tiae, idemque ualor, siue diuidas utrunque terminum per unum aliquem numerum, siue multiplices. Et est 18 septimi Euclidis. VDe Algorithmo integrorum commissorum cum Minutijs. Integro numero suppone unitatem interiecta uirgula, tunc ex integro numero fecisti Minutiam.