# Arithmetica integra 71

Michael Stifel, Arithmetica integra, 71. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-stifel/arithmetica-integra/71
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-stifel/arithmetica-integra/71

omnia reliqua interualla, ita ut quiequid ultra ipsum inuenitur in scala, nihil aliud esse censeatur quàm repetitio eorum quae intra ipsum sint reposita. Sic enim uoces hominum, & instrumenta Musicae, iucundo aurium iudicio, naturae numerorum respondent. Iam si uterque terminorum dupletur, inter duplatos terminos cadet ternarius, diuidens Diapason in Diapente & Diatessaron. Sunt autem duo illa interualla inuentionis metra, ut quibus omnia utriusque scalae interualla inuenias: commata insuper atque recisa, &c. Mira autem diuisio, ut proportio quae in sua specie omnium est minima, diuidatur in proportiones duas, quae in specie sua sint omnium maximae, & quantum attinet ad Sca, lam, sint perfectissimi interualli, praecipuae partes diuisionis &c. Sic autem stat interuallum hoc diuisum. SDiapente. Diatessaron. Reliqua interualla omnia utriusque Scalae (ut dixi) inuenies

---

Michael Stifel, Arithmetica integra. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Arithmetica_integra.
