# Arithmetica integra 74-2

Michael Stifel, Arithmetica integra, 74. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-stifel/arithmetica-integra/74-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-stifel/arithmetica-integra/74-2

b. 4374.A Semitonium mais. Sic intellige. De bb ad b est diapason, de bb ad qui est semidiapa son, de aa ad b est ditonus cum diapente, de aa ad qu est semiditonus cum diapente. Et sic de alijs. VDe progressione quae fit iuxta scalam Musicae fictae. Rogressio quae fit iuxta scalam Musicae fictae, eadem prorsus habet quam superior illa Musicae uerae scala: scilicet, Scala Musicae uerae, progreditur iuxta progressionem tetrachordarum in clauichordio, ubi semper duos integros tonos sequitur semi tonium minus, & ne tritonus obstet, inuenitur tonus suo loco diuisus in semitonium minus & semitonium majus, ut satis est significatum, atque illa est progressio Musica proprie. Habet igitur pro gressio Musica, iuxta scalam fictam, easdem proportiones omnino, sed ita ut subiaceant ulteriori diuisioni: itaque uidelicet ut nullus tonus remaneat, qui non diuidatur in semitonium minus & semitonium majus, sicut uides factum in sequenti hac diapason diuisione. gg. Semitonium majus. XSemitonium minus. ff. Semitonium minus. ee. Semitonium majus. X Semitonium minus. dd. Semitonium majus. Semitonium minus. cc. Semitonium minus. hh. Semitonium majus. bb. NSemitonium minus. aa. Semitonium majus. Semitonium minus. Poteris iam ex his excellentibus seu geminantis clauibus,

---

Michael Stifel, Arithmetica integra. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Arithmetica_integra.
