# Arithmetica integra 74

Michael Stifel, Arithmetica integra, 74. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-stifel/arithmetica-integra/74
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-stifel/arithmetica-integra/74

Si autem uolueris descendere infra rut, tunc oportet Brotundum seruari etiam in grauibus, ea necessitate qua b rotundum in acutioribus ponitur, & bb in excellentibus. Sic enim rescinditur putamen illud quod aures offendit, scilicet semitonium majus abscinditur de tritono. Natura autem numerorum, & ra tio sonorum, semper diapason gignit ex diapason, ut dictum est. VDe probanda progressione illa Musica, quam uides clauibus appositam. Si uelis scire, an tonus sit inter ee & dd, id est inter 1536 & 1728 tunc recipe minimos numeros illius proportionis, uideli cet 8 & 9. Diuide ergo minorem per minorem, & maiorem per maiorem: & si idem numerus proueniat, probata res erit, ut 1536 per 8 facit 192. & tantum facit etiam 1728 per 9. Vel multiplica minorem numerum scalae, per maiorem numerum proportionis: & maiorem scalae, per minorem proportionis. Quemadmodum uero tonus per 8 & 9 probatur: sic semitonium majus per 2048 & 2187 probatur. Et semitonium minus per 243 & 256. Et semiditonus per 27 & 32. Et ditonus per 64 & 81. Diatessaron per 3 & 4 probatur. Tritonus per 5 12 & 729. Semidiapente per 729 & 1024. Diapente per 2 & 3. Semitonus cum diapente per 81 & 128. Tonus cum diapente per 16 & 27. Semiditonus cum diapente per 9 & 16. Ditonus cum diapente per 128 & 243. Semidia pason per 2187 & 4096. Diapason per 1 & 2 probatur. Vide autem ut intra Diapason, cuius termini sunt bb. & b. ipsius diapason interualla optimo ordine disposita inueniantur, sicut haec sequens figura indicat. Semidiapason. Diapason. Semidito. cum diape. Ditonus cum diapente. Semito, cum diap. Tonus cum diapentes Semidiapente. Diapente. spiatessarom Tritonus. sSemidito. Ditono.J sSemi. Tono mino.

---

Michael Stifel, Arithmetica integra. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Arithmetica_integra.
