Latin
80
Michael Stifel, Arithmetica integra 80
Unproofread scanNot analysed yet
Nec lordanus, aut Stapulensis, uel ullus hominum doctorum, aliquid aliud circa hanc quaestionem negauit, quàm quòd tonus in duo aequalia diuidi possit, certo et constituto (ut ipsi loquuntur) numero, hoc est numero rationali. Non autem negant tonum posse diuidi per numerum incertum, &qui nulla unitatum aggregatione sit constitutus, id est, per numerum irrationalem. Et quia quaelibet pars dimidiationum praedictarum constat ex termino certo seu rationali, &ex termino incerto &incognito, seu irrationali: ideo partes etiam illae singulae, sunt proportiones incertae &incognitae seu irrationales. Sed de numeris irrationa libus &proportionibus irrationalibus suo loco plura docebo, ut de Musicis rebus haec dicta sufficiant. De numeris uulgariter denominatis, &de praxi Italica. Cap. X. MERI uulgariter denominati, sunt numeri con tracti ad res naturales uel artificiales, recipientes suas denominationes à rebus suae contractionis, quae quidem denominationes nulla lege proportio nali sibi inuicem cohaerent: ut 18 fl. 3 ligna. 4 toni &e Vitima autem particula descriptionis huius, posita est propter numeros Cossicos, &minuta Physicalia.