# Arithmetica integra 81.5-8

Michael Stifel, Arithmetica integra, 81.5 to 81.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-stifel/arithmetica-integra/81.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-stifel/arithmetica-integra/81.5

VDe Multiplicatione numerorum uulgariter denominatorum. Vmerus uulgariter denominatus, non potest multiplicari per alium numerum uulgariter denominatum, nisi alter eorum suam denominationem deponat, & fiat abstractus. Abstra ctus autem numerus, quemlibet denominatum numerum mul tiplicare potest: ut 12 flor. per 10 multiplicati, faciunt 120 floEt sic semper recipit summa producta, denominationem, multiplicati uel multiplicantis. Sed 12 flo, per 10 fl. non multiplicantur, nec per 10 gros. & ct. quia multiplicatio requirit, ut totum in totum multiplicetur, ita uidelicet ut non solum numerus innumerum, sed etiam denominatio in denominationem multiplicetur, ut patet in numeris Cossicis et minutijs quibuscunque. Denominationes autem uulgares non sibi inuicem cohaerent sub proportionalitatis alicuius lege, sicut cossicae denominatio nes: ideo inter se non possunt multiplicari, sicut cossicae denominationes inter se multiplicantur. Quid uero fiat per regulam De Tri, suo loco dicam paulo inferius. VDe diuisione numerorum uulgariter denominatorum. VIcet numerus uulgariter denominatus non possit multipli care alium numerum uulgariter denominatum (siue ambo habeant diuersas denominationes, siue habeant eandem) alter tamen per alterum diuidi potest, modo ambo eandem habeant denominationem. Quando autem diuersas habent denomina tiones, tunc, ante diuisionem, debet fieri reductio: ut sint diuidendi 462 gro. Saxon. per 4 flor. Rhenenses. Reducendi sunt, uel 4 flo. ut fiant 84 gro. uel 462 gr. reducendi sunt ut fiant 22 fl. Siue autem 462 gro. diuidantur per 84 gros. siue 22 flor. diuidantur per 4 flor. producitur quotiens ille 5/. scilicet numerus absolutus seu abstractus producitur. Quando enim numerus denominatus uulgariter, diuiditur per numerum uulgariter de nominatum, tunc altera denominatio alteram tollit, tanquam aequalis aequalem: & sic necesse est, ut quotiens quoque proueniat sine denominatione illa. Quando autem numerus uulgariter denominatus, diuiditur per numerum abstractum, tunc necesse est ut quotiens seruet denominationem numeri diuisi: quando enim numerus uulgariter denominatus diuiditur per numerum abstractum, tunc numerus diuidendus diuiditur in tot particulas inter se aequales, quot diuisor habuerit unitates, Et sic quaeritur, quanta sit quaelibet pars rei sic diuisae.

---

Michael Stifel, Arithmetica integra. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Arithmetica_integra.
