# Arithmetica integra 81.9-10

Michael Stifel, Arithmetica integra, 81.9 to 81.10. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-stifel/arithmetica-integra/81.9
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-stifel/arithmetica-integra/81.9

Vnde necesse est, ut quaelibet pars seruet denominationem rei suae integrae. At quando numerum uulgariter denominatum, diuidit alius numerus uul gariter denominatus, tunc quaeritur, quotiens numerus ille diuidens habeatur in diuidendo? unde ad quaestionem illam cadit responsio aduerbialis: ut 9 gro. inuenio contineri sub 36 gros. quater, quam responsionem exprimo per numerum quotientis. Habes igitur iam aliam rationem, quare hoc casu producatur quotiens absque denominatione numeri diuidendi. Adde tertiam rationem. Cum multiplicatio probet diuisionem, necesse est ut aut diuisor (quando diuiditur numerus uulgaritur denominatus) aut quotiens, sit numerus abstractus, ut possit fieri multiplicatio quotientis in diuisorem. Quando ergo diuisor denominatur uulgaritur, tunc quotiens necessario erit absolutus seu abstractus. Hoc loco uide, ut omnia quae dicta sunt de denominatis nume ris, habeant etiam locum in minutijs absolutis seu abstractis propter denominatores earum: sed sufficiat haec monuisse. Numerus denominatus uulgaritur nunquam diuidit numerum abstractum. VDe Minutijs uulgariter denominatis.

---

Michael Stifel, Arithmetica integra. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Arithmetica_integra.
