# Arithmetica integra 83

Michael Stifel, Arithmetica integra, 83. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-stifel/arithmetica-integra/83
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-stifel/arithmetica-integra/83

Sic stat exemplum hoc ad regulam. facit 40 flor. Quando enim minutia fuerit inuenta circa terminum unum, tunc omnia integra franguntur. Vt 62 franguntur in septimas, (id est, in denominatorem minutiae sibi adiunctae) fractaque integra illa, adduntur minutiae sibi adiunctae: atque ita ex 625 fiunt 1. Reliqui uero numeri duo exempli illius franguntur per solam unitatem suppositam utrique, eò quòd nulla illis sit minutia adiuncta. Sic operare. Terminos minutiae diuidentis, seu primae, commuta. id est, ex numeratore fac denominatorem, & ex denominatore fac numeratorem. Deinde multiplica singulos numeros superne positos, inter se, & similiter singulos numeros inferne positos inter se multiplica: ut in sequenti dispositione uides. facit flor. Iam ex minutia facta, facito integra. facit 40 flor. VExemplum de terminis ex integris diuersis compositis. Quanti emuntur 7 librae croci, si 11 librae emuntur pro 62 floren. & 18 gros. Primo sic stat pars exempliPars exempli secunda. gros. facit1 11. gro. Duo illa producta partium exempli, addita ad se, faciunt 40 fl. VQuaestio pulchra. Dum 11 librae emuntur pro 62 flor. & 18 gros. tunc emuntur 7 librae pro 40 florenis: quaeritur iam, quot grossi pro uno Sic operare. floreno sint recepti. Multiplica quartum terminum, per primum, & secundum terminum per tertium, tunc fiunt producta illa duo? primum 440f, secundum 434 fe & 126 gro. Iam subtrahe florenos ab inuicem, uidelicet 434 ab 440 remanent 6. Et per hunc numerum diuide 126 gro. facit 21 gros. & tot grossi recepti sunt pro uno floreno. In similibus similiter operaberis. Multis autem modis contingit operatio compendiosa circa regulam De Tri: ut hic, facit 40 fe2 per 11, fiunt;.

---

Michael Stifel, Arithmetica integra. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Arithmetica_integra.
