# Arithmetica integra 9

Michael Stifel, Arithmetica integra, ADDITIONE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-stifel/arithmetica-integra/9
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-stifel/arithmetica-integra/9

Vt autem ea quae in hoc capite dicenda sunt, facilius atque prom ptius dijudicare ac probare possis, diligenter obserua quae iam di cam de numeratione & compositione numerorum. Vnitas omnem numerum numerat, nullum autem numerum componit. Binarius quemlibet numerum componit & numerat, cuius fi gura prima ab ipso binario numeratur. Ternarius quemlibet numerum componit & numerat, cuius singulae figurae, pro primis acceptae, & ad se additae, ab ipso ternario numerantur. Quaternarius quemlibet numerum componit & numerat, cu ius ipse partem numerat illam, quae sub duabus figuris eius primis continetur. Quinarius quemlibet numerum componit & numerat, cuius prima figura fuerit 5 uel o. Senarius, quemlibet numerum parem componit & numerat, quem numerat ternarius. Septenarius, quemlibet numerum componit & numerat, qui colligitur ex tribus, sex, nouem, aut duodecim terminis, proportionalitatis duplae, quadruplae, aut sedecuplae. Octonarius, quemlibet numerum componit & numerat, cuius ipse numerat partem illam, quae sub tribus primis figuris eius continetur. Nouenarius, quemlibet numerum componit & numerat, cuius singulae figurae pro primis acceptae, & simul additae, ab ipso nouenario numerantur. Denarius, quemlibet numerum componit & numerat, cuius prima figura fuerit o. Ex his iam facile scies, quos numeros numeret 20. aut 30. aut Item scies facile, quos numeros numeret 16. aut 32. aut 64. Item scies quos numeros numeret 12, aut 24. aut 48 &c. Nam 12. numerat omnem numerum, quem senarius numerat nume ro pari &c.

---

Michael Stifel, Arithmetica integra. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Arithmetica_integra.
