Latin
LIBRI PRIMI DE NVMERIS
Michael Stifel, Arithmetica integra 93
Unproofread scanNot analysed yet
LIBRI PRIMI DE NVMERIS rationalibus finis. APPENDIX DE REGVLA FALSI. MOECENATEM SVVM D. ADOLphum à Glauburck Francofordiensem patricium, Michael Stifelius. S. VM nuper Petreius Typographus Norimbergen. totam meam Arithmeticam recepisset, mox postea per literas petijt â me, regulae Falsi explicatio nem, ea occasione, quòd liber ille titulum ferret integrae Arithmeticae. Erant mihi literae illae admodum gratae, propter uiri diligentiam, artes tantopere promouere studentis, ut qui aegreferat titulos librorum magnificos, quibus minus respondeant res contentae atque tractarae in eisdem. Et ego te, mi Adolphe, eo quoque nomine uehementer ueneror &amo, quòd fucos odias, negotia uero candide facta syncerè colas. Oportebat igitur, ut sic admonitus, de titulo libri rationem redderem, metuens ne &tibi fortassis esse uideretur superbior quàm deceat. Itaque titulus ille (quem tamen non ego libro dedi, sed doctor Milichius) non promittit talem Arithmeticam, in qua omnia inuenias quae de numeris dicta doctaque sint, aut quae de eis inueniri possint ab alijs. Talem Arithmeticam dabit nemo. Sed ideo datus est libro titulus ille, quòd numeros rationales &irrationales tractat, quòd tractat numeros absolutos &relatos, quòd tractat numeros abstractos &contractos, quod tractat numeros denominatos proportionaliter &improportionaliter, quòd docet algorithmos Arithmeticos, Geometricos, Musicos, Astronomicos, &Cossicos: quòd docet Algebrae rationem perfectissimam. Quòd si haec non sufficiunt, ut commode dici possit Arithmetica integra, hoc uiderit doctor Milichius, qui tanto titulo extulit meum hunc librum.