# Arithmetica integra 94.5-6

Michael Stifel, Arithmetica integra, 94.5 to 94.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-stifel/arithmetica-integra/94.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-stifel/arithmetica-integra/94.5

Inuenturus author regulam Falsi, dissimulabat se scire numerum illum, à quo 2 subtracta relinquerent 3. Recepit ergo primo 4 loco numeri illius: quem cum examinaret subtrahendo 2, uidit (loco 3) relinqui solummodo 2. Itaque deficere uidit uni tatem, & hunc numerum, cum defectu illo, separatim annotauit. Deinde recepit 6, quem numerum cum exanimaret subtrahendo 2, uidit (loco 3) relinqui 4. Itaque superfluere uidit unitatem: & sic senarium cum superfluente unitate etiam separatim annotauit. Et sic postea explorauit, qua ratione ex adnota tis numeris produceretur quinarius, qui uidelicet subtractis à se 2, relinqueret 3. Facile autem uidere fuit, qua ratione hoc fieret, scilicet ex aggregatione numerorum receptorum (id est, ex 4 & 6) flebant 10. Et ex aggregatione falsitatum (id est, ex 1 & 1) flebant 2. Itaque ex diuisione 10 per 2, proueniebant 5, id est, numerus qui quaerebatur. Figura positionum praedictarum. Minus Plus Postea recepit 4 & 7, & per eos simili modo tentauit inuenire quinarium. Et cum uideret figuram huius inuentionis sic stare (ut sequitur) satis uidebat, quod simplex aggregatio non A ij responseu plus existente. Deinde conuertit se ad dexteram, tentans inuenire huiusmodi inuentiones, per falsitates, utrobique superfluentes. Recepit ergo pro experimento 7 & 8, quibus numeris uoluit inuenire quinarium, modo praedicto: unde figura inuentionis sic exibat.

---

Michael Stifel, Arithmetica integra. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Arithmetica_integra.
