# Arithmetica integra 96

Michael Stifel, Arithmetica integra, LIBRI PRIMI DE NVMERIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-stifel/arithmetica-integra/96
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-stifel/arithmetica-integra/96

Recepit ergo 3 & 4, id est, numeros quos sciebat allaturos esse falsitates deficientes utrinque. Per eos itaque quaesiuit quinarium producere, sicut prius: & inuenit hanc figuram. Minus Minus Scilicet i de 2 subtracta, relinquit diuisorem 1: & 2 in 4 multi plicata, producunt 8: & i in 3, manent 3. Itaque 3 de 8, relinquunt 5 diuidenda per diuisorem 1. Et sic de alijs. Post tantos successus in quaestionibus ludicris praedictis, coe pit autor negotium illarum operationum transferre ad obscu ras quaestiones, numerorum abstractorum & contractorum. Sentiens igitur immensam latitudinem negocij illius, magnifice laetabatur, reputans se reperisse thesaurum artis incomparabi lem. Eas igitur operationes redegit ad regulam, ut sequitur. Textus regulae Falsi. Ecipe duos numeros ad placitum, paruos uel magnos, & Rutrunque eorum examina, iuxta exempli propositi pronun ciationem, ut uideas quanto uterque eorum fallat, quo minus hoc

---

Michael Stifel, Arithmetica integra. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Arithmetica_integra.
