Latin
RO D. IACOBO MILICHIO
Michael Stifel, Arithmetica integra vii
Unproofread scanNot analysed yet
Cumque mihi fueris hortator, ut hos libellos, in quibus artis Arithme ticae mirifica series &propagatio conspicitur, colligerem &ederem, erit humanitatis tuae etiam hanc meam inscriptionem boni consulere. Possum autem hoc uere dicere, me dedisse operam, ut multiplicem numerorum doctrinam breuibus regulis &idoneis exemplis conplecterer, ita ut studiosi etiam sine magistro hanc tracta tionem percipere possent. Quanquam autem plurimi de Arithmetica libelli extent, "idie plures noui gignuntur ego tamen adhuc nullum uidi qui integram artem traderet. Complexus itaque sum non tantum Algorithmos uulgares, proportionum uarietates, progressionum discrimina ac interualla, &reliquas rationalium numerorum passiones, Verum etiam integram tractationem omnium regularum Cossae, quas Algebrae uocant, &reliquos omnes Algorithmos irrationalium numerorum. Quid autem in uniuersa hac tractatione effecerim iudicabunt studiosi lectores quibus opto meum laborem esse gratum. Bene Vale, Vuitebergae ferijs Michaelis 3 543. Sequitur Index Capitum. INLLXX CAII TVM OPERIS HVIVS ARITHmetices Michaelis Stifelij.