# Arithmetica integra vii

Michael Stifel, Arithmetica integra, RO D. IACOBO MILICHIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-stifel/arithmetica-integra/vii
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-stifel/arithmetica-integra/vii

Cumque mihi fueris hortator, ut hos libellos, in quibus artis Arithme ticae mirifica series & propagatio conspicitur, colligerem & ederem, erit humanitatis tuae etiam hanc meam inscriptionem boni consulere. Possum autem hoc uere dicere, me dedisse operam, ut multiplicem numerorum doctrinam breuibus regulis & idoneis exemplis conplecterer, ita ut studiosi etiam sine magistro hanc tracta tionem percipere possent. Quanquam autem plurimi de Arithmetica libelli extent, & quotidie plures noui gignuntur ego tamen adhuc nullum uidi qui integram artem traderet. Complexus itaque sum non tantum Algorithmos uulgares, proportionum uarietates, progressionum discrimina ac interualla, & reliquas rationalium numerorum passiones, Verum etiam integram tractationem omnium regularum Cossae, quas Algebrae uocant, & reliquos omnes Algorithmos irrationalium numerorum. Quid autem in uniuersa hac tractatione effecerim iudicabunt studiosi lectores quibus opto meum laborem esse gratum. Bene Vale, Vuitebergae ferijs Michaelis 3 543. Sequitur Index Capitum. INLLXX CAII TVM OPERIS HVIVS ARITHmetices Michaelis Stifelij.

---

Michael Stifel, Arithmetica integra. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Arithmetica_integra.
