# Arithmetica integra xii

Michael Stifel, Arithmetica integra, LIBRI III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-stifel/arithmetica-integra/xii
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-stifel/arithmetica-integra/xii

STIFELII ARITHME. TICAE, LIBER PRIMVS. De communi Algorithmo numerorum Integro Caput 1. rum & Minutiarum. IGVRIS decem utimur, tanquam necessarijs ad numerorum repraesentationem, uidelicet 1. 2. 3. 4. 5. 6. 7. 8. 9. 0. Et nouem quidem priores, significati uae uocantur, Quaelibet enim earum significat numerum sui ordinis, sicut eas uides esse positas: ut 7. significat numerum septenarium, sic enim uides eam figuram se ptimo loco esse positam &c. Decima autem figura nihil uocatur, eo quòd solitarie posita, uel ultimo loco figurarum alicuius numeri, nihil significet prorsus. Illa autem figura dicitur ultima, quae fuerit extrema à parte fi nistra, in ordine figurarum repraesentantium aliquem numerum unum. Et illa erit prima, quae à parte dextra fuerit extrema, ut hic 324. Prima figura est 4. & ultima est 3. At si singulae figurae singulos numeros repraesentent, ut hic, 3. 2. 4. erit 3 prima, & 4 reputabitur esse ultima. VDe repraesentatione & enunciatione numerorum, haec breuissima satisfaciunt. Figura quaelibet posita in primo loco alicuius numeri, suam simplicem significationem retinebit. In secundo uero loco posita, significationem suam decuplabit. Et in tertio loco centuplabit, ut hic, 324. Prima, id est 4, significat quatuor. Secunda, id est 2, significat uiginti, id est decies 2. Tertia uero, id est 3. significat trecenta, id est centies 3. Et sic de alijs. Ex quibus iam uide quid faciat figura nihili (quam etiam cifram uocant) scilicet locum occupat, ut hic 304. facit ultimam figuram, id est 3. significare trecenta, quae sine cifra (ut hic 34) solum significaret triginta &c.

---

Michael Stifel, Arithmetica integra. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Arithmetica_integra.
