Latin
LIBRI III
Michael Stifel, Arithmetica integra xiii
Unproofread scanNot analysed yet
Iam si magnus tibi propositus fuerit numerus, id est, qui mul tas habeat figuras, tu ordinem figurarum partire in membra, ita ut quodlibet membrum habeat tres figuras, nisi forte ultimo membro desit una aut altera, ut in hoc exemplo factum uides. Vides hic tredecim figuras, &ordinem ipsum uides esse partitum in membra quinque. Quodlibet enim punctum, significat pri mam figuram, noui membri, esse illam cui supraponitur. Vnde ultimum membrum, id est, extremum à parte sinistra, uides solummodo unam habere figuram hanc 2. Membrum autem quod in signatione punctorum fuerit ultimum, in enunciatione erit primum. Membrum autem quodlibet integre recipiatur, ut enuncientur figurae eius simul, ut iam audies. Primum itaque membrum enunciandum, est 2. facitque duo mil lia, millies, millies, millies. Sequitur 329. facitque trecenta uiginti nouem millia, millies. millies. Sequitur 989. facitque octuaginta nouem millia, millies. Sequitur 562. facitque quingenta sexaginta duo millia. Sequitur demum primum membrum, quod in enunciatione ul timum est, uidelicet 800. facitque octingenta. Satis autem uides, ut uocabulum (millies) repetitam, iuxta nu merum punctorum sequentium illud membrum quod enunciatur.