Latin
MICHAELIS VIRDUNGI FRANCI CARMINA., NICOLAO REUSNERO de Comitiva Palatii, qua ipsum nuper Imperatoria Maiestas
Michael Virdung, Iuvenilia 1.15.2
Unproofread scanNot analysed yet
REUSNERE, nostri gemmeum decus tractus,
Pro nobili labore, proque virtute
Sat grande temet esse praemium indeptum
Divi RUDOLPHI gratiam incluti, invicti,
Qui te omnibus vult esse rebus ornatum,
Et porro honore cumulat, auget ornatum;
Hoc est, quod animus gestit, hocque nixatur
Ut gaudium turgente pectore erumpat.
Quo sensa mentis nostra dedicem versu?
Quis sat tumens Apollo pectus inspiret?
Quae suada linguam? quo tuae queam laudi
Sat esse, quo sat praemio queam laudis?
O omnium dudum antegresse virtutes,
Felicitates nuper, anne miraris
Si claudicante te adsequi haud queam uersu?