# Iuvenilia 1.18.2

Michael Virdung, Iuvenilia, MICHAELIS VIRDUNGI FRANCI CARMINA., AD IOHANNEM AB EICHE Equitem ? cum Iena discederet.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-virdung/iuvenilia/1.18.2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-virdung/iuvenilia/1.18.2

PRoles Camenae, stella Misnidos terrae,
Politulae flos elegans iuventutis,
Mel o merum mel dulcitasque praedulcis.
Vestrosne nobis, IANE, tam cito vultus
Fata invidere, te antequam mihi nexu
Coplarem aheno? me antequam tibi nosse
Probius liceret? Nam tuum quis haud nosset
Animi micantem gemmei indolem os spirans,
Mores politos, verba mulsa, mellita,
Quae lingua prodit quaeve charta commissa:
Limam invidendam iudicI, auream mentem,
Et quibus coruscus dotibus dehinc fulges:
Enim illa cuncta amussitata cognovi,
Quo mi orbitatis haec magis dolet plaga.
Heu sortem acerbam! deincipem heu meam vitam!
Possum tui carere? Num tuae possum
Melliniae exul esse? Num tuum nectar
Postdeinde nullus adbibisse sermonum?
Ha, solve crines IENA: flete, maerete
Salae colentes fluenta Naiades pulchrae:
Vobis valere dixit ab amor vester,
Vester sed olim, patriae micans sidus
At iam revertens patriam inclutus gentem
Splendore lucis mox suae coronabit.
Amore at eius usque et usque percussis
Nobis dolores interim exedent pectus.

---

Michael Virdung, Iuvenilia. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/virdungiuvenilia_1.xml.
