Latin
MICHAELIS VIRDUNGI FRANCI CARMINA., DE MOLOSSO.
Michael Virdung, Iuvenilia 1.21
Unproofread scanNot analysed yet
ARrosor, atque arrisor, atque derisor,
Dolosa vulpes, improbusve latrator,
In rem prout conducere id putat ventris
Sic me diebus his MOLOSSUS appellat:
Si vis Poeta audire, si bonus vates;
Mores oportet pristinos novis mutes,
Genti caninae te putesque transscriptum.
Ergo antecedas impudentia cunctos,
Ore improbo, fac, mentis inverecundae
Habeare sisque, talis et beet fama.
Sed antevortant Regii Canis mores.
Ad ossa cenae ventitans catillatum,
Satur tibi scurrare, quam famens poplo.
Tum cymbiorum invalens cluis remex,
Ni plus meri hauris, quam balaena spumarum;
Cave entheatis vatibus tuum nomen
Bacchique plenis siccus inseras audax.
Fecisse vel dixisse nil habens pensi,
Fac pareas nugo fideque sublesta,
Nec tippulae, quae frigidos lacus velox
Currit, recurrit levius hac fuat pondus.
Sic haec Molossus Eugepae, inquio, macte!
Hoc si poetam est esse si bonum vatem;
Tu Phoebus es profecto, tu clues solus
Sirenophoenix et deus Poetarum.