Latin
MICHAELIS VIRDUNGI FRANCI CARMINA., In Rufum, SUA OPINIONE REGEM, mea autem litteratorem non magni pretii.
Michael Virdung, Iuvenilia 1.22.2
Unproofread scanNot analysed yet
RUfus Rufulus iste, cui misello
Fortuna Orbilio esse munus ingens
Dedit, quique suis latet vepretis
Ignorabilis omnibus. sed ille
Suam aequat ferulam antefertque sceptris,
Ac trux nube supercilI minaces
Tyrannum tumidos refertque vultus,
Gressu ridiculusque fastuoso,
Multo est ridiculosior, suas si
Virtutes tonat ore grandis. Ergo
Paucis es, bone Rufe, mi monendus,
Ne quid stultius insolentiusve
Te iactes ebrius tuapte laude,
Ventosave tumens opinione
Prae te spernere reliquos et omnes
Imbibas lucumo putare maccos,
Cum tantus clueas vir atque talis,
Doctus, Iuppiter! atque pulcher, atque
Impense sapiens iecur Magister!
(Ah nimis miseros nimisque inanes,
Quos talis vacuos replevit aura!)
Tu cordatior hinc modestiorque
Ut noris sapere, et loqui venuste,
Has hiante bibas ut aure voces:
Nae vir doctus hic est, vir est peritus!
Quam novit sapere! hoc habere cor est!