Latin
MICHAELIS VIRDUNGI FRANCI CARMINA., Amplissimo VIRO, NICOLAO REUSNERO, Comiti Palatino Caesareo … pro lauru poetica
Michael Virdung, Iuvenilia 1.3
Unproofread scanNot analysed yet
QUo nunc per altas aeris auferor
Sublimis auras? quod prope montium
Cerno cacumen saltuosum?
Quem strepitum, trepidante lympha,
Labundae amoene undae auribus haurio?
Fallorne? saltus anne Heliconios,
Et templa Musarum sacerdos
Ingredior novus? O mearum
Insigne rerum praesidium et decus,
REUSNERE, nunc nunc quos video specus?
Quae miror antra? quibus choreis
Inseror? unde mihi sonorum
Ferire plectro carmen eburneo?
Iam spiritosas unde animo tubas?
Vox unde acuta gingrienti
Vix misero prius ore carmen?
Tu me potentem remigio arduo
Tranare nubes et liquidum aethera
Doces paventem, tu recludis
Aonium sine fraude coelum,
REUSNERE, dum me vatibus inseris
RUDOLPHIANIS, dum comitem adduis
Divis Camenis, dumque nectis
Perpetuante virore laurum,
Ridente per quam floret adorea
Caput decorum, quo magis addecet
Scenas celebrare, arduumque
Cecropio gradi cothurno.
Namque in medullis hic penitissimis
Viviscit ignis, ustulat hic iecur
Ardor, cor integrum hauriens mi,
Si Tragicos quatiens cothurnos
Adest minaci Melpomene statu.
Regale spirans maestificos ciet
Tunc cum boatus, exsilire ac
Mente mihi videor moveri.
Quo quisque gaudes, hoc cupide appetit,
Hoc et celebrat: denique me hic calor
Iussit vadum tentare Famae, ac
Ambiguam CAVEAE aucupari
Auram arbitrantis, cum mea tertio
Lustro addidisset acta triennium
AEtas et intonsae iuventae
Flore genas tenero rigaret.
Quo non iniquum est ut veniam impetrem,
Si quid magis versu iuvenari
Et scribere haud exasciata
Sat spatio videorque salsa
AEtatis. Hauddum iudicium fuit
Nobis adultum, non ea vis Gens
Sese extulit quiremus illi ut
Esse pares oneri ferundo;
Sub quo virorum prima gemiscere
Est cernere, ac succumbere non semel.
Sic spes fefellit conditorem
Romuleae, nimis, alterum urbis,
Dum non, ut optarat, gladio incubat
Aiax, ovantes caede gregum manus
In se retorquens, spongiae ergo
Protinus incubuit coactus.
Quare hasce gratas nunc tibi gratias,
REUSNERE, propensus memini meis
Tantum decus quod arrogavisti
Versibus haud alias probandis.