Latin · Elegiac couplet
MICHAELIS VIRDUNGI FRANCI CARMINA., IN GUNTHERUM CUNRADI Rittershusii iuris Consulti.
Michael Virdung, Iuvenilia 1.8.0.2
Unproofread scanNot analysed yet
ET merito, quid enim nostris cunctemini in oris
O vos Aonio praeside triga triplex?
Quaeve adeo vos adtineat pellacia ridens,
Hinc ut cessetis praecipiti ire gradu?
Totque indigna pati totque exspectare nefanda
Cum in vos sit montes imo mali irruere.
Ite, fugam eripite atque ingratas linquite terras
Vos potius, caecas inter et attegias
Eligitote pati posthac. In nam omnia vestram.
Coniurasse liquet hic elementa necem.
Ergo perpetuis damnantur cuncta tenebris,
Musarum cande lumine facta prius?
Omnia squalenti moerent deperdita luctu:
Stat sine honore dies, Nox nigra felle madet.
Et iam nulla fritinnit avis dulce aere pendens,
Nec liquido pollens ore figurat epos.
Quaeque prius blando silvas affamine mulsit,
Mellea prae cunctis Daulias obticuit?
Inque revolvuntur chaos antiquum omnia prorsus:
Omnia tristis hiems, omnia sunt tenebrae;
Sic certe. Horribili adspectu supra caput adstat
En! nupta os noctis tegmine Barbaries;
Quam strix horrendum stridit circum impia, ranae
Quin etiam rauco gutture amara crepant.
Nos quid ad haec? tantas subsistere quisve ruinas.
Aut potis immensis obvius ire malis?
Ha nemo, ut patet. Praeter suspiria nil est
Ah reliquum, assiduoque imbre rigare genas,
Et desiderio adflictum frustra exedi inani,
Flebiliterque homines atque ciere deos.
At tu, o RITTERSHUSIADE, spem haud abicis omnem:
Quin speras agrum dummodo vita animat.
Laudo, sapis. Quid enim luctu est opus aut lamentis?
Quidve quiritanti flebile voce queri?
Paene rei cum depositae medicina adhibenda est?
Ac tantillae ingens est morulae pretium?
Ergo ut squarroso e tenebrarum carcere tractis,
Atque tua lotis munditer ante opera
Copia facta fuit vitae lucisque tuendae,
Expensis pretio gemmeo, in ante, libris:
Sic quoque sic aevi hic ariem passusque senectam.
GUNTHERUS Veniat rursus in ora uirum:
Proque virore novae tibi grates ille iuventae,
Atque magis vivax arte recoctus agat.
Cum non barbariem sit protelare propinquam; at.
In tempus saltim extollere consilium est.