Latin
SAUL, TRAGOEDIA NOVA, EX primi libri Regum capite 28. 31., ACTUS PRIMUS., lines 2.1.2.1-2.1.2.53
Michael Virdung, Iuvenilia 2.1.2.1-53
Unproofread scanNot analysed yet
COmes Megaerae Alastor, invisi horrida
Proles Averni, flebili sede excitus
Adsum, tenebris efferens dirum caput.
Internecino gentis humanae furens
Odio deique, callidis hominem dolis
Suasi, ut nefandus iussa migraret Dei,
Audaxque gustum sumeret vetitae dapis,
Cum iam daretur noxium Diti caput,
Mortis ligandus aeviternae compede:
Miseratus eius ni Deus casum, suae
Radiasset ipsum gratiai lumine,
Eumque quam me noxium aspexit magis.
Immane bacchans ergo, vaesana tumens
Furibundus ira volito, iam iam gestiens
Miscere cuncta, rapere in exitium omnia.
Acheronte in imo mene diras pendere
Poenas, catenis alligatum flammeis:
Cum interibi lapsus particeps homo mei
Evadat impune, et repostus astrica
Sublime sede desuper laetus mea
Supplicia spectet, tristia, ignota, effera?
Meis sui securus insultans malis?
Hoc me perurit, hocque suffigit novos
Stimulos dolori: non perire iam abnuo,
Hominem perire cupio sed mecum simul.
Me in omne quare verto, quidvis contraho,
Tento omnia, in casses meos ut induam,
Erebique eumpse flebili mergam lacu.
Et modo verendos Angeli vultus gerens,
Mentis aciem stinguo sereno fulgure:
Modo sacra vulpes cor ovinum mentiens,
Do verba bardis, fallo simplices dolis.
Atrox furenti grassor interdum impete,
Et feror, in arva qualis insano gradu
Stimulante saevus rapitur esurie leo:
Nihilque tutipatior, intacti nihil.
Quod nisi potens me premeret adversarius,
Fortesque turmas militum aligerum obiciens,
Ab homine pestem luctuosam pelleret:
Cinefactus ille dudum opima divitem
Mactasset Orcum praeda, et omnis perierit.
Nunc hanc meis feram impeditam retibus
(Is sceptra Saulus gentis Hebraeae tenens
Olim Deum reliquit, atque ipsum Deus)
Iugulabo, et atrae muneri mittam Stygi.
Perduelli is olim noxio pepercerat,
Servarat et de praeda, inobsequens Deo,
Et ad omne post illa nefas pessum datus,
Certavit omne in facinus, et pensi nihil
Duxit. pio tetendit insidias David,
Et metere ferro aggressus est innoxium,
Eiusque caussa luce viduavit Deo
Sacrata capita, olim, sacerdotes pios.