Latin
SAUL, TRAGOEDIA NOVA, EX primi libri Regum capite 28. 31., ACTUS II., lines 2.2.2.49-2.2.2.103
Michael Virdung, Iuvenilia 2.2.2.49-103
Unproofread scanNot analysed yet
Exprome quidvis, gratia haud cedet loco.
Quando fidelem te mihi agnovi antea.
Quando igitur huius cura te belli comest,
Nostrisque, ut inquis, vatibus lingua excidit,
Nec somnia ulla de futuro praemonent:
Ne dubius animi pendeas diutius,
Magicae peritos artis ecquid hoc super
Consulere bello credas fraudi fore?
Parere dictis cupere me fateor tuis;
Faceremque, ni repugnet infelix timor.
Egon' ut Dei mandata tam audacter migrem?
Tantum ne pietas pectore exsulet meo?
Pietatem ubique colere regium haud reor.
Regum alma pietas maximum tutamen est.
Ferrum tuetur principem;
Pium Deus.
Iustitia, virtus, sanctitas, pietas, fides
Privata bona sunt: qua iuvat reges eant.
Quo te magis fortuna sublimi loco
Posuit, tuae splendore lucis quo magis
Te infra sitos perstringis; hoc iam pulchrius
Virtus tua enitescet: at enim palmam ubi
Certabis obtinere partem in alteram;
Tanto insidebit taetrior labes tibi.
Non te ergo populo hoc facere gnaruri velim.
Age ergo telam quomodo ordimur rei?
Novere cuncti, quam siem infestus magis,
Exempla quaeque quondam in ipsos statuerim.
Habet hic in Endor saga primi nominis,
Pollens sepuleris excitare mortuos,
Et res futuras entheata farier:
Hanc veste mutata ipse furtim accesseris.
Placet istud, itaque iam stat extemplo exsequi.
Remeemus intro, ut hoc ita effectum dem.
CHORUS.
QUis io! quis mala dedicet,
Quae mortalibus expetunt,
Non Fati invidia mali,
Fortunae aut vitio levis:
Sed quaecunque sibi suis
Moris moribus acciunt;
Quae quisque ingenio suo
Cudit fata sibi faber.
Post quando exitio gravi
Merserunt caput obrutum:
Tunc questus miseros cient,
Et divum reboant fidem:
Quam debent animo improbo
Sortem et moribus hispidis,
Acceptam superis ferunt.
Non tandem sapies homo?
Nec quae profuerint nihil,
Nec quae damnifica expetes?
Cur sic ambitio impotens
Temet praecipitem rapit?