Latin
SAUL, TRAGOEDIA NOVA, EX primi libri Regum capite 28. 31., ACTUS V., lines 2.5.2.1-2.5.2.54
Michael Virdung, Iuvenilia 2.5.2.1-54
Unproofread scanNot analysed yet
PEriere cuncta, concidit regni status:
Fugere nostri: clade funesta iacens
Obtexit agros miles, hausit hosticus
Paene ensis omnes: ipse Saul cum filiis
Gelboe monte corpus exanimum iacet.
Unde ista novisti? nam quis edictat tibi?
Unde huc anhelus ducis?
Ipse e praelio
Fugiens, citato memet adtuli gradu,
Ut haec tibi portans nova huc obnuntiem.
Superante namque ut hoste memet in fugam
Penetro, perque Gelboe cursu feror:
Cum morte luctantem indidem Saul incido:
Hastam incubabat latere defixam sibi.
Quis sim requirit, utque morte subtraham
Urgentium rogat hostium ludibriis:
Feci, atque brachii indidem armillam decus,
Capitisque ab ipso regium insigne abstuli,
Tibique tetuli: namque Saul ex vulnere
Haud esse posse videram superstitem.
Occidimus: Heu quae verbatum mihi obstrepis?
Sic omnis ergo sicne iacta est alea:
Tu vero quis homo es?
Advenae sum filius
Amalecitae.
Tune sceleratum caput,
Tuo ausus es Regimanum admoliri
Christo Iehovae?
Nempe quem abiecit Deus,
Cuiusque Hebraei scelere vastescunt agri.
At nec potestate hunc abutentem sua
Tibi fas erat perimere. Me saltim vide,
Cui omnium ille pessime infensus fuit,
Et omne fas calcavit, atque omnem fidem:
Tamen meas innoxias Sensit manus,
Fidemque firmam, perfidus cum nec fidem
Sperare posset.
Quid miser merui mali,
Si male morantem, iamque cupientem egredi,
Sic obsecranti spiritum eduxi, feris
Torminibus, ac ludibrio obnoxio hostium?
Nec tu volentem luce viduares quoque.
Quem non dedisti spiritum eripere, scelus,
Quae ratio monstrat? Huc satelles protinus
Accede, et Orco parricidam mittito,
Regem dedisse se neci fassum suum.
SIC QUISQUIS olim noxiam manum imbuet,
Domini cruentus caede, supplicium luat.
CHORUS. Choriambici.
CRines solve Sion, exue purpuram,
Et pullis faciem nubere opertibus,
Sordentique caput pulvere colline;
Suspira, ac gemitum pectore ab intimo
Duc, omnem ex animo pelle superbiam.