Latin
MICHAELIS VIRDUNGI FRANCI BRUTUS., ACTUS III.
Michael Virdung, Iuvenilia 3.3.2
Unproofread scanNot analysed yet
QUemcumque sortis ventilans caeco impetu
Levis aura ludit, me quoque exemplum sibi
Inante ponat. nemini hanc uni magis
Se versipellem praebuisse fatebitur.
Quid instabilius? quae rota est versutior?
Quod infidele, ut haec, mare est aeque mare?
Detrux ad ima, rursus astris inseror;
Eunte funis et statim retro rota
Iterum cucurrit. Quae satis lingua eloqui
Rerum has queat fando vicissitudines?
Deprensa veluti navis in magno mari
Modo tangit astra, monte pendens fluctuum
Modo ad ima tartari impetu praeceps ruit:
Fortuna sic mecum experitur scilicet,
Annon vigebam? Non in excelso situs,
Modo invidendis clarus opibus fulseram?
Radiabar Orbis totius oculis, meo et
Radiabat Urbs Regina rerum lumine.
At hinc ad Orci destitutus ianuam,
Interque cancros ditis haerescens, scio
Me personantem Cerberum latratibus
Prospexe hiantem prorsus atque avidum mei.
At qui ille conclamatus, ille iam meis
Defletus, ima T artari ex voragine
Redux, resumptis viribus, pestem meis
Malique montes porto perduellibus,
Acherunte rupto qualis Herculeus labor
Adamante vinctum traxit infernum canem
Secum, vomentem virus ac terram lue
Late imbuentem: tunc niger luxit dies
Solque ipse timuit: sic meus reditus fuit
Romae tremendus, luctuosus hostibus.
At hoc volebant. Sic domandum incicores,
Meique sanguinis sititores fuit.
Antonii vim provocent. Pulchre meos,
Et interempti sum ultus hostes Caesaris,
Pieque. num qua gratiore victima
Placare potui Caesaris manes mei.
Quid ille portat, qui huc ruit celeri gradu?
NUN. Quod, Imperatur, maximum est votum tibi
Hosti inferentem signa, bellum cernere;
En tempus instat. Brutus effudit suum
Castris patens in aequor omnem exercitum.
Glomeratur atro spissa nubes pulvere,
Campoque nox insurgit. Aures en ferit
Fremitus tubarum, fulget armorum nitor.
ANL. Sic alte Apollo, sicque facias Iuppiter,
Iaciatur omnis hoc die belli alea!
CHORUS.
NUnc illud est, fuisse
Cum praestat, adque pluris
Penetrasse dudum, ubi omnis
Spes ivit exsulatum,
Quin omnis avolavit
Spei quoque umbra, nil est
Quo nitier queamus.
Si Iuppiter sit auctor,
Salusque iuret ipsa,
Praestare velle salvos:
Hoc non tamen potes sint.
O quae satis dehiscat
Tellus, et impotenti
Nos subtrahat furori
Antonii, impiove
Octavio, cruentis
Saevisque nunc, priusquam
Sceptro manus superbas
Admoliuntur, omnem et
Valuere servitutis
Potire civitatem.
Illis cruore et armis,
Et luctibus redundat
Urbs consitrix eorum:
Illis furenter omnes
Excussit ira habenas,
Et omne prosubegit
Pede fas, ut impotentes
Furiat cupido regni.
Nunc alteris fugatis
Quid partibus sequetur?
Eadem est cupido regni.
Quae caussa concitavit
Illos ad arma, mittet
In bella nunc vicissim.
In se ruent furentes,
Civesque uter triumphet,
Cernent cruore multo.