# Flora Sinensis 11-2

Michał Piotr Boym, Flora Sinensis, FLORAE SINENSIS EDITOREM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michal-piotr-boym/flora-sinensis/11-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michal-piotr-boym/flora-sinensis/11-2

OYMI, vise mihi numquam, nec fortè vidende,
Ni Tua se facies Augustae optata VIENNAE
Sistat, ut haut pridem Noster sperare jubebat
KEDDIVS, insigni merito quem dignor amore,
CQuique in Vestra meam praeconia debita Musam
Suscitat; haut dubie mirabere, quod Tua coner
Tempora non comptis interturbare Camoenis,
Notitiamque ambire Tuam. Sed FLORA SINENSIS,
Quae FLORI DECORIQUE cadentis se sacrat Aevi,
FERNANDI Ingentis NATO, quem suspicit Orbis,
Qui LEOPOLDUS erit, pollens VIRTVTIS Avitae
Dotibus, & Famâ notus super aethera, Cujus
Nostra verecundo suffusa rubore Thalia
Deterere excelsas Versu timet impare laudes;
Illa, inquam, Tua FLORA mihi formosa veternum
Excutit, & veteres iterum me invitat ad Artes.
Quamvis ipse Chelyn (: mihi charum ante omnia munus,
Quod favor egregius Superûm concesserat olim:
Jamdudum Tiliae Parnassi in Montibus altis
Appendi, Phoeboque lubenti corde sacravi,
Servandum à lepidis in Pindi vertice Musis
Depositum aeternum, Nobis vernantibus annis
Non ingratum adeò, non omnino inque decorum,
Donec foeta alijs, gravior, non gratior Aula
Dissimulare pium pulchrumque coëgit amorem.
FLORA mihi, Tua FLORA placet, quam Daedala CHINA
Fructibus, & vario produxit flore coruscans!
Hanc ego mente avidâ dum lustro, DEIQUE benigni
Dona simul miror, minimis qui maxima in Herbis
Saepius ostendit Summà Bonitate; subivit
Prima statim mentem Satio, pia semina Nostrae
Quâ Tuus Ordo Sacer Fidei plantavit in Agro
CHINENSI, miro proventu ac Fructibus amplis,
Sit licèt ipse aliâs toto divisus ab Orbe.
Scilicet ingrato dum CHRISTVM Corde fugârunt
Non pauci Europae Populi, quos Schisma dolendum
A Sancto Magnae abscidit jam Corpore Matris,
Quae nos blanda fovet fidos ECCLESIA natos;

---

Michał Piotr Boym, Flora Sinensis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Flora_Sinensis.
