Latin
SINENSE IMPERIVM
Michał Piotr Boym, Flora Sinensis 17
Unproofread scanNot analysed yet
Apud Indos autem &Sinas Australes quaedam Arbores amplißimis folijs refertae, in trunco flores, atque etiam sine floribus fructus germinant, saepe unicum, interdum duos, adeò magnos, ut deferendis singulis, homines singuli pene sint necessarij, à Lusitanis Giaka, ob pungentes spinas, à Sinis Po-lo-nie vocatur. Sunt nonnullae Arbores, quae nullos ramos habent, sed tantùm aliquot folia in vertice, &pone illa ex ipso trunco flores, atque ex illis circumcir ca Melonum marcimorum ad instar, protrudunt dulcißimos fructus, sicut Pa. paya. Aliquae per integrum truncum, sine folijs, ex floribus fructus ovalis figurae, atque si essent parvuli Pepones, progignunt, uti Brinhoes. Est quoddam arbustum, intra sex mensium intervallum, ex quinque vel septem foliorum (quae totum hominem cooperire possunt) medio, unicum &solum producens ramum, qui mille saepenumero oblongos fructus sine folijs defert, quo absecto, neque ramum alium, neque fructum progignere potest: ideoque arbustum necessariò succidendum ne officiat similibus plantis quas simul comproducit. Vidi in Hay. nan Sinarum Insula, &Provincia quamtum, Arborem maximam latißimis folijs conspicuam, sine floribus &sine fructu, media radice haerentem telluri firmißimè, sed reliquae ejusdem radicis partes, &flores &fructus simul productos habebant; ficubus Europaeis in figura, sapore, &colore, nisi quod tantillum maturi rubescerent, prorsus persimiles, vocabuli non recordor, plurimùm admiratus fui, in illo opposito nobis mundo oppositum modum fructificandi reperiri, antidotum profectò arbor illa propterea meretur appellari. Nascitur etiam in Indijs arbor Ka-giu, nomine, quae bis in unius Anni duplici aestate producit fructum, pomum Europaeum flavum aut rubrum in figura imitatur, extra ordinarium hoc habet, quod nullum semen, aut nucleum interius, sed extra in Capite fructus gignat, qui elixus Castaneam nucem &amigdalinam sapit. Sanè non solum ex ramis arborum sed ex trunco, sed ex ipsa radice sine folijs &floribus Deus voluit progenerari fructus, ut omnia illius voluntati &sapientißimo ordini subesse mortales intelligerent, illumque supra Leges naturae, universorum esse Dominum cogitarent; si igitur specie &pulchritudine fructuum delectamur, speciosiorem ac pulchriorem illorum Creatorem considerare debemus; si suavitatem, odorem, &proportionem admiramur, suavißimus &formosißimus longè existit ille, qui fecit; si varietatem, magnitudinem, &copiam suspicimus, Opifex creaturae opulentißimus &ditißimus est; à magnitudine &specie Creaturarum cognoscibiliter videri Creator potest, inquit Sapientia cap. 13. Caeterùm modus arbores propagandi tam apud Indos, quàm apud Sinas triplex est. Primus per seminum defoßionem; solent Sinarum Hortulani aurea poma, quibus nullibi creduntur esse praestantiora (quodeorum Cortex &pellis foliculorum sit dulcis) integra defodere. Similiter faciunt cum alijs fructibus; &postea virgulta ex seminibus pullulantia ab invicem sejuncta disponere, brevique tempore magnas arbores, &optimos fructus assequuntur.