# Flora Sinensis 21

Michał Piotr Boym, Flora Sinensis, SINENSE IMPERIVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michal-piotr-boym/flora-sinensis/21
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michal-piotr-boym/flora-sinensis/21

Nam ex medulla oleum de Coco praestantissimum exprimunt, vinum quoque ad instar ustibilis eliciunt ad ignem, saccarum item, quod Lusitani Giagra nominant; excerpunt, tragminibus verò cavis Coccorum pro Cochelaribus utuntur, ex illis in Haynan Sinarum Insula parvulae paterae & majores per Tornum fiunt, quas ad intra auro vel argento obducere solent, & in Sinarum interiora maximam inde Cocorum copiam exportant. In Indijs & praecipuè Insulis Maldivis, navigia ex Arboribus Palmarum conficiuntur, & omnia vasa necessaria ad navigandum, ipsa folia non solum sportas, storeas ac vela subministrant, sed & Domos instar tecti cooperiunt, nihilque in hac Arbore reperitur mutile, nisi sola radix, & qui Palmeta magna habent, reditus etiam magnos ex illis colligunt. Parvuli Coci inveniuntur in Maldivis Insulis, producti in ipso Maris fundo à Palmis, vel quod crediderim, potius à vicinis dejecti Arboribus, & per aestus reciprocationem in Mare delati, atque per longum durefacti tempus, inveniri postea, in pretio habentur, eo quod credantur esse antidotum contra venena, & cordialem praestare medicinam, si attriti cum aqua ebibantur. Imaginem Persicae Palmae & Indiae supervacaneum duxi apponere, quod illa in Libris, haec in Mappis facilè videri possit. an n du , ddo cτe, d dlicsi, iττ, τινιτι, τεν ίν, aτ. d, dk, l (o[loαs n0st ac, sloolle, locsc s cnc,ill n, c fo cl ol, υνωlll o eno afu asto foens, ass, asb dsi, eisio sbo aisis iso so aso iso esth aeroerheroerso τν τ τ ν a d, aiτεειτι δττηστιτωκατητττηίτινκίτινύτίηνίτ εηνατηνττςετηατενκαιτιν ετεκίτενατηειτηττεν στι, σιτοτναντεν αεντα.

---

Michał Piotr Boym, Flora Sinensis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Flora_Sinensis.
