# Flora Sinensis 22

Michał Piotr Boym, Flora Sinensis, SINENSE IMPERIVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michal-piotr-boym/flora-sinensis/22
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michal-piotr-boym/flora-sinensis/22

τνa clloglige, lloc lloe, ( ε οαοοωlα ct e ἐτωθιωεητγσηόσγτο τον σροσοστοσοσιγοσικα ποστοἐπυτροεότιοσηυσήπαιοθιτυσιοσιτο παὰγθεηιοσιγοει ακκγυσητώστ πενννντττρν τρα τῦν τυινωωεἐωι ρνυ νο τετ τρν Tν ἐ ἐ τον τῆ ἐ ἷον κε ἀll IM LAMI. Fructus Areca & Bethel folium. Reca Arbor simillima Palmae, nisi quod magis patula folia, altioremque hastam & subtiliorem habeat, floriferum ramum, sicut & Palma, de medio foliorum eijcit, ex floribus ovalis figurae viridis Coloris, magnitudine nucis avellanae fructum producit, qui amotâ albâ pulpâ, & viriortice, carnem in colore, humanis unguibus simillimam, sed mollissimam habet, quae tamen quando maturescit & siccatur, rejecto cortice & stamine Castaneo, fibris rubris referta apparet Folium Bethel, omnino simile Piperis folio, aromaticum est, & solum si comedatur, stomachi cruditates corrigere potest, serpit viminis ad instar, arundinibus sustentatum. In universa Orientali India, & Insula Haynan, quatuorque Sinensibus Australibus Regnis, Quamsy, Yunnan, Quamtum, Fokien, Arecae fructus cum Bethel folio usus maximus viget; obvij deferunt in sacculis unum, & mutuò sese invitant. Tunchini verò loqui cum alio non potes, quin primo Bethel & Arecam oblata recipias, & eodem modo tu quoque vicissim rependas illam vrbanitatem: verum in hac Regione saepe toxicum inseritur fructui, ideo plerique magni, qui timent venenum, alieno seposito fructu, proprium viva calce, ex ostreis adustis praeparata, injunctum commandunt. In Regnis Industan, Cocino, & Mogol, Divites Indi gemmea calce, ex Algrofar confecta illinunt Bethel folium, complicatumque cum fructus Arecae medulla, sive recenti, (quae mollis) sive sicca (quae dura) ori impositum, magna cum sua voluptate masticant, & succum primum, sanguineum referentem colorem exspuunt, sed sequentem ex iterata masticatione expressum deglutiunt, atque sic commansum & exsuctum folium, cum Areca ex ore proijciunt: fit inde ut per diem integrum labia rubentia nec ingrati aspectus appareant, ac etiam os bene redoleat. Asserunt per hoc stomachi calorem plurimum roborari: Qui assueverunt duo praedicta sumere, difficile sibi possunt ab illorum esu temperare. Medici areca subinde in medicinis utuntur; in Japonem & alias vicinas Regiones, in quibus non nascitur, sicca venalis portatur. Imaginem Arboris neglexi apponere, quod similis sit Palmae, Bethel verò folium, piperis & persimile folio. εκ κκκ ProFlorae Sinensis Lectori. Siste gradum Lector.

---

Michał Piotr Boym, Flora Sinensis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Flora_Sinensis.
