# Flora Sinensis 24

Michał Piotr Boym, Flora Sinensis, SINENSE IMPERIVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michal-piotr-boym/flora-sinensis/24
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michal-piotr-boym/flora-sinensis/24

FAN YAY CV. Papaya. Ructus & Arbor in India Papaya, à Sinis Fanyay cu dicitur, copiosè in Sinarum Haynan Insula prodgignitur, nec non in Iunnan Quam Asy, Quantum, Folcien, Australibus Provincijs; Arbor ex ipso trunco, qui porosissimus est, multos producit Fructus, singuli magnitudine superant magnum Melonem, interiùs carnem habent rufam dulcissimi saporis, adeoque mollem, ut cochleari possit accipi, frigidae putantur esse qualitatis, pruritumque Carnis, si multum quis de fructibus ipsis edat, compescere, generationique obstare. Propullulat & ex seminibus sui Fructus, & ex virgultis, quae ad radicem progerminat Arbor: Saepè videntur in eadem arbore & flores, similes lilijs gemmantes immaturi & virides fructus, & maturi flavescentes. Extraordinarium habet, quòd ramos nullos gignat, sed sola folia in vertice, & quod ex trunco, vbi illa incipiunt, albos flores, atque ex illis fructus producat. Nullum tempus anni, maturitati determinatum habet, & eà propter quolibet mense maturi aliqui fructus possunt reperiri. Tamen Decembre & Ianuario plures ex fructibus in Indijs maturescunt; si verò folium vel partem trunci terrae inijcias, agit radices facile, celeriterque in Arborem magnam excrescit. Fructus & folia Arboris atque ipsa Arbor onusta fructu gratissimum aspectum conciliat Vniversis. PACYAO. Ficus Indica & Sinica. Icus Indica Sinicè pronunciatur Pa Cyao. Arbor truncum habet grossum & viridem, qui si quidem multo abundat humore aqueo, solidus non est, sed quasi ex contortis grossioribus folijs constaret videtur rotundus.

---

Michał Piotr Boym, Flora Sinensis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Flora_Sinensis.
