# Flora Sinensis 26

Michał Piotr Boym, Flora Sinensis, SINENSE IMPERIVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michal-piotr-boym/flora-sinensis/26
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michal-piotr-boym/flora-sinensis/26

lagiu seu Kagiu apud Sinas non reperitur, verum in Regnis, quae Sinarum olim fuerant abundanter provenit: & crediderim allatum in Junnan & Quam-si atque Insulis Sinicis posse produci. Arbor est magna folijs pulcherrimis, & semper virentibus. Fructus imitatur pomum, flanvum vel rubicundum, vbi maturescit odoriferum, verùm pomi succus agrestis est, & caro si comedatur guttur mordet. Duabus vicibus apud Indos in eodem anno fructum gignit, ex flore primo semen, & producto semine postea pomum educit, quod stomachale & corroborativum est ventriculi, si cum vino vel sale comedatur. Interiùs hic fructus nullum semen habet, sed in vertice illius ad instar nuclei prominet, quem cortex glaucus, albam carnem & solidam recondens, instar castaneae vel amygdalae nucis cooperit, saporem earundem si elixetur referens. Indi & Lusitani nucleis dictis loco Amygdalorum ad conficienda dulciaria interdum vtuntur. Februario & Martio, Augusto & Septembre mensibus maturescit. LI.CI LVM.YEN. Fructus Sinici. Ici & Lumyen Arbores atque fructus, solùm

---

Michał Piotr Boym, Flora Sinensis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Flora_Sinensis.
