# Flora Sinensis 27

Michał Piotr Boym, Flora Sinensis, SINENSE IMPERIVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michal-piotr-boym/flora-sinensis/27
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michal-piotr-boym/flora-sinensis/27

apud Sinas reperiuntur, atque non nisi in aliquot Australibus Provincijs. LI-CI fructus corticem sicut depictum vides, in modum piniferae Arboris fructus refert, sed Lum-yen laevissimam pelliculam habet, vterque sapit fraga & vuas. Sinenses siccos fructus hyemis tempore venales deferunt in alias partes. Vinum etiam ex fructu vtroque suave conficiunt. Julio & Junio mensibus maturescunt; illorum nuclei inserviunt pro medicina. Sinenses pulverem ex illis factum bibendum praebent aegrotis. Si dicti fructus sint sylvestres, nucleos grandes & de subacida carne parum, si transplantati nucleos exiguos, & de carne dulci plurimùm habent. Caro est coloris vnguium humanorum, vt autem pluribus diebus conserventur recentes, salita aqua depositi ex arbore asperguntur, & durant multorum dierum spatio, abstractoque cortice, recentium saporem fructuum praestant, LICI creditur esse fructus calidae qualitatis Lum-yen verò temperatae. GIAMeee e e te e he n te e he e he e be e be aloel Gel Es entus GIAM. BO. Fructus.

---

Michał Piotr Boym, Flora Sinensis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Flora_Sinensis.
