# Flora Sinensis 3

Michał Piotr Boym, Flora Sinensis, 3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michal-piotr-boym/flora-sinensis/3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michal-piotr-boym/flora-sinensis/3

TISSIMO PRINCIPI, AC DOMINO, DOMINO LEOPOLDO IGNATIO, HUNGRRIIE REGI, AUSIRII ARCHIDVCI, &c. GENERIS HUMANI AMORI AC DELICIO, DOMINO SUO CLEMENTISSIMO, Vitam, sospitatem, felicitatem! nense coelum, mite & benignum olim, nunc Tartarico frigore exasperatum, infestumque plantis relinquens Hortus meus, ad Te confugere audet Serenissime LEOPOLDE; nutu id quidem meo, ex quo felicissimam juventutem Tuam, cum i spe uberrimorum fructuum in Regium decus effloruisse, Famâ nunciante, cognovi. Mirantur in Te forsan alij germen pulcherrimi floris, tam citò Coronis Regijs maturescens: non ego, qui ad incrementum ejus omnia scio jam dudum conspirâsse. Taceo coelum, quod propitium & clemens Vestri Generis floribus semper fuit, semper erit; Taceo solum natale, Austriacam Domum, cui nil usitatius, quàm producere, Virgilij verbis, flores nomina Regum inscriptos Te unum dico, qui cum ipse Tibi Sol esses, quippe Serenissimus jam ante; & sol igneus in signo Leonis, LEOPOLDVS nimirum IGNATIVS: florem Tuum intensissimo Virtutis calore sic animâsti; ut tribus vitae lustris exactis, praevenerit maturitate Nestoreos annos aliorum. Fabulosos Heroas ingentibus Saxis Poëtae in hostes armant, quae humo tollere hominum coeterorum queat nemo.

---

Michał Piotr Boym, Flora Sinensis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Flora_Sinensis.
